ALMOHADAE

ALMOHADAE
ALMOHADAE
nomen familiae in Regno Fezzae et Maroci, olim Regnatricis. Postquam enim Regnum FEzzanum Ommiadae condidissent, circa A. C. 800. Zeneti iis successerunt, circa A. C. 250. hos Lautunii Almoravidae pcpulerunt, A. C. 1052. quos ipsos exturbârunt Almohadae, A. C. 1139. quô Ludimagister quidam, nomine Abdalla Elmobadi, specie religionis reformandae, compararô exercitu Abrahamum, ultimum Almoravidarum Regem, praeliô superavit ac in tantam adegit desperationein, ut se de rupe qua dam in mare cum equo praecipitaret. Quô pactô potitus Africâ Ludimagifter Regem se fecit, ac paulo post defunctus successorem habuit Abdelmumen, cuius in tantum porentia crevit, ut in fola Africa Regnum eius in longitudmem 90. dierum iter complecteretur ac in Hilpania, usque ad Aragoniam, magnam Castellae et Lusitaniae partem occuparer. Eisuccessit Iacobus Almansor, qui maius adhuc incrementum addidit. Postmodum vero, cum Muhamed Enazir, in Hispania, ad Navas Tholosanas, ingentem cladem accepisser, circa A. C. 1210. profugus in Africam, paulo post ibi obiit. Secutum dissidium inter filios eius, quos decem reliquit: qui cum secum invicem gravissime colliderentur, occasio hinc praebita est defectioni provinciarum, singulis pene harum Praefectis nova sibi Regna constituentibus. Ita ex naufragio Imperii Almohadarum varia per Hispaniam Africamque Regua, nimir. Regnum Granatae, Fezzae et Maroci, Thremesinum, Tuneranum, Tripolitanum aliaque minora, originem cepêre: et quidem Fezanum rEgnum Merini obrinuêre, de quibus vide infra. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 470.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ALMORAVIEAE — Mautitaniae Regnô Zeneros pepulerunt, ipsi postea ab Almohadis praedictis exturbati. A. namque. C. 1052. Lautunii Almoravidae, Africae populi ad montem Atlantem, creatô Rege, Zenetorum Imperio finem imposuerunt, ac in Africa et Hispania latissime …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FEZZANUM — regn. amplum Barbariae, ab Abdulaco constitutum, A. C. 1212. Marian. de reb. Hisp. Marrochii regno pridem unitum, inter ipsum ad Austr. et fretum Herculeum ad Bor. Ad Occ. habet Oceanum Atlant. ad Ort. regnum Algerii. Eius provinciae sunt,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MERINI — post Almohadas, in Africa rerum potiti sumpt. Postquam enim, circa A. C. 800. familia Ommiae, per Abbazidas, Caliphatu Syriae deiecta fuisset, partim in Africam, partim in Hispaniam superstites se receperunt, ac ibi Caliphatus novos condiderunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OATASSENI — nomen familiae, quae in Regno Africae Fezzano, post Merinos exstinctos, rerum potita est. Cum enim hoc Regnum condidissent, circa A. C. 800. Omniadae, praefuerunt, ipsi usque ad A.C. 950. quô Zeneti Africae populi, familiam Idris, ex Omniadis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OMMIADAE — nomen familiae, quae Regnum Fezzanum condidit, eique praefuit, donec a Zenetis pulsi sunt. Cum enim familia Omniae per Abbazidas Caliphatu Syriae deiecta fuisset, circa A. C. 800. pars in Africam, pars in Hispaniam se receperunt, ibique novos… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”